monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 5, 7, 1
Non putavi meos: noverant legem. 'Cur' inquit 'trecenti perierunt? ' immo cur, ne perirent, capti sunt? Hos ego interdiu non recepissem nisi victores, noctu ne victores quidem. Procedens postridie in proelium pugnaturis ostendi trecentos, in quibus nihil laudari potest praeter fugam, nihil desiderari praeter numerum. Fugiunt, ut leges relinquant, revertuntur, ut tollant. Populus Romanus Cannensi proelio in summas redactus angustias, cum servorum desideraret auxilia, captivorum contempsit et credidit eos libertatem magis tueri posse, qui numquam habuissent quam qui perdidissent. Nocte quomodo hostem civemque distinguam? quam mihi das notam? ut arma cognoscam? Credo in insidiis hostes fuisse, ut exclusos occiderent, sequerentur admissos.